Rozmiar: 15909 bajtów

CVI.

1317, März 17. Bei Kamenz.

Bischof Heinrich von Breslau urkundet über eine Stiftung des Schulzen Mathias von Kittelau für das Kloster.

In nomine domine amen. Sollicitudini pastoralis officii congruit, iustis subditorum peticionibus, maxime in quibus eorum saluti consulitur, consentire; ideo nos Henricus, dei gracia episcopus Wrat., constare volumus universis presentem paginam inspecturis, quod discretus vir, Mathyas scultetus de Kytlin, diem messionis extreme pietatis operibus prevenire cupiens, in nostra constitutus presencia, unam mensuram siliginis annis singulis de bonis predicte scultecie in festo beate Martini perpetuo per . . abbatem de Kamenz percipiendam, pro remedio anime sue ipsi monasterio in Kamenz nostre diocesis et fratribus ibidem dedit, tradidit et liberaliter resignavit, predictam sculteciam seu bona scultecie ipsius ac . . scultetos, qui pro tempore ibidem fuerint, ad solucionem dicte mensure siliginis ipsi monasterio annis singulis faciendam perpetuo obligando, eandem donacionem petens a nobis humiliter confirmari. Nos itaque piis eius peticionibus inclinati donacionem et resignacionem predictas habentes ratas et gratas, ipsas presentis scripti patrocinio confirmamus, cui in evidens rei signum et robur perpetue firmitatis nostrum sigillum duximus presentibus apponendum. Datum apud Kamenz XVI. Kal. Aprilis, anno domini M°.CCC°.XVII° presentibus dominis: Fredemanno cancellario, Nycolao de Banz, Petro Bartholomei, Meynhardo et Henrico de Wirbna canonicis nostris Wratislaviensibus; Goscone canonico Glogoniensi et aliis.

Or. Perg. Das mit einem Stücke des Pergamentstreifens losgerissene Siegel fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów